RUSTICUS Sermo nonnullis

RUSTICUS Sermo nonnullis
RUSTICUS Sermo nonnullis
Ruralis Dinamio Patricio Praefat. ad Vitam S. Maximi, Quottidianus Suetonio, in Aug. 86. Pedestris Vopisco, Vulgaris Sereno Sammonico, c. 19. Simples, Honorato Massiliensi in Vita S. Hilarii, aliis aliter appellatus, Car. du Fresne sermo est simplex, nec affectatis Rhetorum ornamentis calamistratus. Quoties enim eiusmodi stylô quidquam chartae mandare volebant Veteres, id se rusticô scribere profitebantur, ut qui ad rusticorum seu popularium sermonem proxime accederet. Quomodo Hieronymus scribit, Fortunatianum gente Afrum, Aquileiensem Episcopum, in Euangelia brevi et rusticô sermone scripsisse Commentarios: Ioprimis vero progressu aevi et barbarie per Gothos invectâ, sic dici coepit non humilior modo, et qui sublimi opponitur sermo, sed qui magis reperet barbarismis soloecismiisque refertus, quem apposite Sidonius squamam Sermonis Celtici; alibi rubiginem trivialium barbari morum vocat, l. 3. Ep. 3. et l. 4. Ep. 10. rusticum scrilicet et impolitum sermonem, ut est in Epist. Eadburgae apud Baronium A. C. 725. num. 23. et qualis describitur ab Anonymo, in Miraculis S. Agili, l. 1. Sed et si quis movetur rusticitate sermonis, soloecismorumque inconcinnitatibus, quia minime vitare sludui, audiat: quia regnum Dei non est in sermone, sed in virtute, neque apud homines bonos interesse, utrum vina vase aureô, an ligneô propinentur. Itaque Rusticum ab eo tempore fere semper appellabant, qui nullis Grammaticae legibus esset astrictus: in cuiusmodi insulsi sermonis specimen varia Epitaphia adsert Car. du Fresne Praefat. ad Glossar. Vide quoque supra Limosina lingua, in voce Rustici, ut et Maresium, dissert. quâ varios in Ecclesiam errores ex vitiosa Grammatica irrepsisse docet.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”